VIII
1. Has ob res ut solaretur anxios milites princeps, captivos graciles suapte natura, ut omnes paene sunt Persae, et macie iam confectos iussit in medium duci, nostrosque respiciens ґenЄ inquit ґquos Martia ista pectora viros existimant, deformes inluvie capellas et taetras, utque crebri docuerunt eventus, antequam manus conferant abiectis armis vertentes semet in fugamЄ.
2. quibus dictis remotisque captivis super rerum summa consultabatur. et multis ultro citroque dictitatis cum reverti debere per loca, qua venimus, plebs vociferaretur inprudens, resistebat intentius princeps, multis cum eo nequaquam fieri posse monstrantibus per effusam planitiem pabulo absumpto et frugibus, vicorumque reliquiis exustorum inopia squalentibus ultima: quodque liquentibus iam brumae pruinis omne inmaduerat solum et ruptis riparum terminis aucti inhorruere torrentes.
3. eo etiam ad difficultatem accedente negotii, quod per eas terras vapore sideris calescentes muscarum et culicum multitudine referta sunt omnia, earumque volatu dies et astrorum noctu micantium facies obumbratur.
4. et cum nihil humani proficerent sensus diu fluctuantes et dubii, exstructis aris caesisque hostiis consulta numinum scitabamur, utrum nos per Assyriam reverti censerent, an praeter radices montium lenius gradientes Chiliocomum prope Corduenam sitam ex inproviso vastare: quorum neutrum extis inspectis confore dicebatur.
5. sedit tamen sententia, ut omni spe meliorum succisa Corduenam arriperemus, et sextum decimum Kalendas Iulias promotis iam signis, progresso imperatore cum lucis exordio fumus vel vis quaedam turbinata pulveris apparebat, ut opinari daretur asinorum esse greges agrestium, quorum multitudo in tractibus est illis innumera, ideo simul incedens ut constipatione densa feroces leonum frustrentur adsultus.
6. quidam arbitrabantur Arsacen ac duces adventare iam nostros rumoribus percitos, quod imperator Ctesiphonta magnis viribus oppugnaret, non nulli Persae nobis viantibus incubuisse firmabant.
7. ideo inter haec ita ambigua, nequid adversum accideret revocantibus agmina classicis, in valle graminea prope rivum multiplicato scutorum ordine in orbiculatam figuram metatis tutius quievimus castris. nec enim ad usque vesperam aere concreto discerni potuit quidnam esset, quod diu squalidius videbatur.
LIBER XXV
I
1. Et hanc quidem noctem nullo siderum fulgore splendentem, ut solet in artis rebus et dubiis, exegimus, nec sedere quoquam auso nec flectere in quietem lumina prae timore. ubi vero primum dies inclaruit, radiantes loricae limbis circumdatae ferreis et corusci thoraces longe prospecti adesse regis copias indicabant.
2. hocque viso accensum properantem congredi militem dirimente fluvio brevi prohibuit imperator, et non procul a vallo ipso inter excursatores nostros et Persicos proelio acri conserto Machameus cecidit ductor unius agminis nostri. cui propugnaturus Maurus frater, dux postea Phoenices, cum germani trucidasset interfectorem, obvium quemque perterrens, infirmatus et ipse umerum telo, pallescentem morte propinqua Machameum extrahere pugna viribus valuit magnis.
3. Et cum fatiscerent vix toleranda aestuum magnitudine crebrisque congressibus partes, ad ultimum hostiles turmae gravi sunt repulsa discussae. hinc recedentibus nobis longius Saraceni nostrorum metu peditum repedare conpulsi, paulo post innexi Persarum multitudine ocius inruebant, Romana inpedimenta rapturi, verum viso imperatore ad alas subsidiarias reverterunt:
4. qua ex regione profecti ad Hucumbra nomine villam pervenimus, ubi per biduum omnibus ad usum congruis, et satietate quaesita frumenti, ultra spem recreati discessimus, et confestim absque his, quae tempus vehi permisit, reliqua flammis exusta sunt.
5. Postridie exercitu sedatius procedente, extremos, qui eo die forte cogendorum agminum officia sustinebant, nec opinantes Persae adorti negotio levi interfecissent, ni proximus equitatus noster hoc ocius intellecto per patulas valles late diffusus tantam molem discriminis, vulneratis, qui supervenerant, reppulisset.
6. in hac cecidit pugna Adaces nobilis satrapa, legatus quondam ad Constantium principem missus ac benigne susceptus, cuius exuviis interfector Iuliano oblatis remuneratus est ut decebat.
7. eodem die Tertiacorum a equestris numerus a legionibus incusatus est quod, cum ipsae hostium adversas inrumperent acies, illi paulatim dilapsi alacritatem paene totius minuissent exercitus.
8. unde ad indignationem iustam imperator erectus ademptis signis hastisque diffractis omnes eos, qui fugisse arguebantur, inter inpedimenta et sarcinas et captivos agere iter inposuit, ductore eorum, qui solus fortiter decertarat, aliae turmae adposito, cuius tribunus turpiter proelium deseruisse convincebatur.
9. abiecti sunt autem sacramento etiam alii quattuor ob flagitium simile vexillationum tribuni: hoc enim correctionis moderamine leniori inpendentium consideratione difficultatum contentus est imperator.
10. Progressi itaque septuaginta stadia, attenuata rermn omnium copia, herbis frumentisque crematis, ex flammis ipsis raptas fruges et pabula, ut quisque vehere potuit, conservavit.
11. hoc etiam loco relicto cum ad tractum Maranga appellatum omnis venisset exercitus, prope lucis confinia inmensa Persarum apparuit multitudo cum Merene equestris magistro militiae filiisque regis duobus et optimatibus plurimis.
12. erant autem omnes catervae ferratae ita per singula membra densis lamminis tectae, ut iuncturae rigentes conpagibus artuum convenirent, humanorumque vultuum simulacra ita capitibus diligenter apta, ut inbracteatis corporibus solidis ibi tantum incidentia tela possint haerere, qua per cavernas minutas et orbibus oculorum adfixas parcius visitur, vel per supremitates narium angusti spiritus emittuntur.
13. quorum pars contis dimicatura stabat immobilis, ut retinaculis aereis fixam existimares, iuxtaque sagittarii, cuius artis fiducia ab incunabulis ipsis gens praevaluit maxima, tendebant divaricatis brachiis flexiles arcus, ut nervi mammas praestringerent dexteras, spicula sinistris manibus cohaererent, summaque peritia digitorum pulsibus argutum sonantes harundines evolabant vulnera perniciosa portantes.
14. post hos elephantorum fulgentium formidandam speciem et truculentos hiatus vix mentes pavidae perferebant, ad quorum stridorem odoremque et insuetum aspectum magis equi terrebantur.
15. quibus insidentes magistri manubriatos cultros dexteris manibus inligatos gestabant, acceptae apud Nisibin memores cladis, et si ferociens animal vires exuperasset regentis, ne reversum per suos, ut tunc acciderat, conlisam sterneret plebem, vertebram, quae caput a cervice disterminat, ictu maximo terebrabant. exploratum est enim aliquando ab Hasdrubale Hannibalis fratre ita citius vitam huius modi adimi beluarum.
16. quibus non sine magno terrore perspectis, stipatus armatarum cohortium globis cum primatibus fidentissimus imperator ut flagitabat maior vis et atrocior, lunari acie sinuatisque lateribus occursuros hosti manipulos instruebat.
17. et ne sagittariorum procursus nostrorum cuneos disiectaret, inlatis concitatius signis spiculorum impetum fregit, datoque ad decernendum sollemniter signo denseti Romani pedites confertas hostium frontes nisu protruserunt acerrimo.
18. et fervente certaminum mole, clipeorum sonitus et virorum armorumque lugubre sibilantium fragor, nihil perpetiens iam remissum, campos cruore et corporum strage contexit, effusius cadentibus Persis, quibus saepe languidis in conflictu artius pes pede conlatus graviter obsistebat, pugnare fortiter eminus consuetis et, si inclinatas suorum copias senserint, cedendo in modum imbrium pone versus directis sagittis hostes a persequendi fiducia deterrere. pulsis igitur pondere magnarum virium Parthis miles solis cursu flammeo diu lassatus, signo in receptum dato in tentoria repedat ad audenda deinceps maiora sublatus.