Литмир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A

11. consulens tamen rei communi Cn. Scipionem fratrem ire monuit in Hispanias, ut Hasdrubalem exinde similiter erupturum arceret. quae Hannibal doctus a perfugis, ut erat expeditae mentis et callidae, Taurinis ducentibus accolis per Tricasinos et oram Vocontiorum extremam ad saltus Tricorios venit. indeque exorsus aliud iter antehac insuperabile fecit: excisaque rupe in inmensum elata, quam cremando vi magna flammarum acetoque infuso in solidam solvit, per Druentiam flumen gurgitibus vagis intutum regiones occupavit Etruscas. hactenus super Alpibus. nunc ad restantia veniamus.

XI

1. Temporibus priscis cum laterent hae partes ut barbarae tripertitae fuisse creduntur in Celtas eosdemque Gallos divisae et Aquitanos et Belgas, lingua institutis legibusque discrepantes.

2. et Gallos quidem, qui Celtae sunt, ab Aquitanis Garumna disterminat flumen, a Pyrenaeis oriens collibus postque oppida multa transcursa in oceano delitescens.

3. a Belgis vera eandem gentem Matrona discindit et Sequana, amnes magnitudinis geminae: qui fluentes per Lugdunensem post circumclausum ambitu insulari Parisiorum castellum, Lutetiam nomine, consociatim meantes protinus prope castra Constantia funduntur in mare.

4. horum omnium apud veteres Belgae dicebantur esse fortissimi ea propter, quod ab humaniore cultu longe discreti nec adventiciis effeminati deliciis, diu cum transrhenanis certavere Germanis.

5. Aquitani enim, ad quorum litora ut proxima placidaque merces adventiciae convehuntur, moribus ad mollitiem lapsis facile in dicionem venere Romanam.

6. regebantur autem Galliae omnes iam inde, uti crebritate bellorum urgenti cessere Iulio dictatori, potestate in partes divisa quattuor, quarum Narbonensis una Viennensem intra se continebat et Lugdunensem: altera Aquitanis praeerat universis: superiorem et inferiorem Germaniam Belgasque duae iurisdictiones isdem rexere temporibus.

7. at nunc numerantur provinciae per omnem ambitum Galliarum: secunda Germania, prima ab occidentali exordiens cardine, Agrippina et Tungris munita, civitatibus amplis et copiosis.

8. dein prima Germania, ubi praeter alia municipia Mogontiacus est et Vangiones et Nemetae et Argentoratus barbaricis cladibus nota.

9. post has Belgica prima Mediomatricos praetendit et Treviros domicilium principum clarum.

10. huic adnexa secunda est Belgica, qua Ambiani sunt urbs inter alias eminens et Catelauni et Remi

11. apud Sequanos Bisontios videmus et Rauracos aliis potiores oppidis multis. Lugdunensem primam Lugdunum ornat et Cabillona et Senones et Biturigae et moenium Augustuduni magnitudo vetusta.

12. secundam enim Lugdunensem Rotomagi et Turini Mediolanum ostendunt et Tricasini: Alpes Graiae et Poeninae exceptis obscurioribus... habent et Aventicum, desertam quidem civitatem sed non ignobilem quondam ut aedificia semiruta nunc quoque demonstrant. haec provinciae urbesque sunt splendidae Galliarum.

13. in Aquitania quae Pyrenaeos montes et eam partem spectat oceani, quae pertinet ad Hispanos, prima provincia est Aquitanica, amplitudine civitatum admodum culta: omissis aliis multis Burdigala et Arverni excellunt et Santones et Pictavi.

14. Novem populos Ausci commendant et Vasatae, in Narbonensi Elusa et Narbona et Tolosa principatum urbium tenent. Viennensis civitatum exsultat decore multarum, quibus potiores sunt Vienna ipsa et Arelate et Valentia: quibus Massilia iungitur, cuius societate et viribus in discriminibus arduis fultam aliquotiens legimus Romam.

15. his prope Salluvii sunt et Nicaea et Antipolis insulaeque Stoechades,

16. et quoniam ad has partes opere contexto pervenimus, silere super Rhodano maximi nominis flumine incongruum est et absurdum. a Poeninis Alpibus effusiore copia fontium Rhodanus fluens et proclivi impetu ad planiora degrediens proprio agmine ripas occultat et paludi sese ingurgitat nomine Lemanno eamque intermeans nusquam aquis miscetur externis sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segnioris quaeritans exitus viam sibi impetu veloci molitur.

17. unde sine iactura rerum per Sapaudiam fertur et Sequanos longeque progressus Viennensem latere sinistro perstringit, dextro Lugdunensem et emensus spatia flexuosa Ararim, quem Sauconnam appellant, [inter Germaniam primam fluentem] suum in nomen adsciscit, qui locus exordium est Galliarum. exindeque non millenis passibus sed leugis itinera metiuntur.

18. hinc Rhodanus aquis advenis locupletior vehit grandissimas naves, ventorum difflatu iactari saepius adsuetas finitisque intervallis, quae ei natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur per patulum sinum, quem vocant Ad gradus, ab Arelate octavo decimo ferme lapide disparatum. sit satis de situ locorum. nunc figuras et mores hominum designabo.

XII

1. Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili luminumque torvitate terribiles, avidi iurgiorum et sublatius insolentes. nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo fortiore et glauca, peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice suffrendens ponderansque niveas ulnas et vastas admixtis calcibus emittere coeperit pugnos ut catapultas tortilibus nervis excussas.

2. metuendae voces conplurium et minaces placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis maximeque apud Aquitanos poterit aliquis videri vel femina licet perquam pauper ut alibi frustis squalere pannorum.

3. ad militandum omnis aetas aptissima et pari pectoris robore senex ad procinctum ducitur et adultus gelu duratis artubus et labore adsiduo multa contempturus et formidanda. nec eorum aliquando quisquam ut in Italia munus Martium pertimescens pollicem sibi praecidit, quos localiter murcos appellant.

4. vini avidum genus, adfectans ad vini similitudinem multiplices potus et inter eos humiles quidam obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris voluntariam speciem esse Catoniana sententia definivit, raptantur discursibus vagis, ut verum illud videatur quod ait defendens Fonteium Tullius Gallos post haec dilutius esse poturos quod illi venenum esse arbitrabantur.

5. Hae regiones, praecipue quae confines Italicis, paulatim levi sudore sub imperium venere Romanum primo temptatae per Fulvium, deinde proeliis parvis quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae. cui negotii plenus effectus asperiore Allobrogum gente devicta hoc indidit cognomentum.

6. nam omnes Gallias, nisi qua paludibus inviae fuere, ut Sallustio docetur auctore, post decennalis belli mutuas clades Sulpicio, Marcello coss. Caesar societati nostrae foederibus iunxit aeternis. evectus sum longius sed remeabo tandem ad coepta.

XIII

1. Domitiano crudeli morte consumpto Musonianus eius successor orientem praetoriani regebat potestate praefecti, facundia sermonis utriusque clarus. unde sublimius quam sperabatur eluxit.

2. Constantinus enim cum limatius superstitionum quaereret sectas, Manichaeorum et similium, nec interpres inveniretur idoneus, hunc sibi commendatum ut sufficientem elegit: quem officio functum perite Musonianum voluit appellari, ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis honorum gradibus multis ascendit ad praefecturam, prudens alia tolerabilisque provinciis et mitis et blandus sed ex qualibet occasione maximeque ex controversis litibus, quod nefandum est, et in totum lucrandi aviditate sordescens, ut inter alia multa evidenter apparuit in quaestionibus agitatis super morte Theophili Syriae consularis, proditione Caesaris Galli, impetu plebis promiscuae discerpti, ubi damnatis pauperibus, quos cum haec agerentur, peregre fuisse constabat, auctores diri facinoris exutis patrimoniis absoluti sunt divites.

3. Hunc Prosper adaequabat, pro magistro equitum, agente etiam tum in Galliis, militem regens, abiecte ignavus et, ut ait comicus, arte despecta furtorum rapiens propalam.

164
{"b":"65212","o":1}