Литмир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A

74. Ne igitur orae maritimae spatia adluentia Persidis extremitates per minutias demonstrantes a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias novem milium stadiorum, australe vero ab ostiis Nili fluminis ad usque principia Carmanorum quattuordecim milium stadiorum numero definitur.

75. Per has nationes dissonas et multiplices hominum quoque diversitates sunt ut locorum. sed ut generaliter corpora describamus et mores graciles paene sunt omnes, subnigri vel livido colore pallentes, caprinis oculis torvi et superciliis in semiorbium speciem curvatis iunctisque, non indecoribus barbis capillisque promissis hirsuti, omnes tamen promiscue vel inter epulas festosque dies gladiis cincti cernuntur. quem Graecorum veterum morem abiecisse primos Athenienses Thucydides est auctor amplissimus.

76. effusius plerique soluti in venerem aegreque contenti multitudine pelicum, puerilium stuprorum expertes, pro opibus quisque adsciscens matrimonia plura vel pauca. unde apud eos per libidines varias caritas dispersa torpescit. munditias conviviorum et luxum maximeque potandi aviditatem vitantes ut luem.

77. nec apud eos extra regales mensas hora est praestituta prandendi, sed venter uni cuique velut solarium est, eoque monente quod inciderit editur, nec quisquam post satietatem superfluos sibi ingerit cibos.

78. inmane quantum restricti et cauti, ut inter hostiles hortos gradientes non numquam et vineta, nec cupiant aliquid nec contingant venenorum et secretarum artium metu.

79. super his nec stando mingens nec ad requisita naturae secedens facile visitur Persa: ita observantius haec aliaque pudenda declinant.

80. adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate vagoque incessu se iactitantes ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam fortes eminusque terribiles, abundantes inanibus verbis insanumque loquentes et ferum, magnidici et graves ac taetri, minaces iuxta in adversis rebus et prosperis, callidi superbi crudeles, vitae necisque potestatem in servos et plebeios vindicantes obscuros: cutes vivis hominibus detrahunt particulatim vel solidas, nec ministranti apud eos famulo mensaeque adstanti hiscere vel loqui licet vel spuere: ita prostratis pellibus labra omnium vinciuntur.

81. leges apud eos inpendio formidatae, inter quas diritate exsuperant latae contra ingratos et desertores, et abominandae aliae, per quas ob noxam unius omnis propinquitas perit.

82. ad iudicandum autem usu rerum spectati destinantur et integri, parum alienis consiliis indigentes, unde nostram consuetudinem rident, quae interdum facundos iurisque publici peritissimos post indoctorum conlocat terga. nam quod supersidere corio damnati ob iniquitatem iudicis iudex alius cogebatur, aut finxit vetustas aut olim recepta consuetudo cessavit.

83. militari cultu ac disciplina proludiisque continuis rei castrensis et armaturae, quam saepe formavimus metuendi vel exercitibus maximis, equitatus virtute confisi, ubi desudat nobilitas omnis et splendor. pedites enim in speciem mirmillonum contecti iussa faciunt ut calones. sequiturque semper haec turba tamquam addicta perenni servitio nec stipendiis aliquando fulta nec donis. et gentes plurimas praeter eas quas abunde perdomuit, sub iugum haec natio miserat ita audax et ad pulveres Martios erudita, ni bellis civilibus externisque adsidue vexarentur.

84. indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus vario ut, licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari ventorum, inter calceos tamen et verticem nihil videatur intectum. armillis uti monilibusque aureis et gemmis, praecipue margaritis quibus abundant, adsuefacti post Lydiam victam et Croesum.

85. Restat ut super ortu lapidis huius pauca succinctius explicentur. apud Indos et Persas margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis permixtione roris anni tempore praestituto conceptae. cupientes enim velut coitum quendam humores ex lunari aspergine capiunt densius oscitando. exindeque gravidulae edunt minutas binas aut ternas vel uniones ideo sic appellatas quod evisceratae conchulae singulas aliquotiens pariunt sed maiores.

86. idque indicium est aetheria potius derivatione, quam saginis pelagi hos oriri fetus vesci, quod guttae matutini roris isdem infusae claros efficiunt lapillos et teretes, vespertini vero flexuosos contra et rutilos et maculosos interdum. minima autem vel magna pro qualitate haustuum figurantur casibus variatis. conclusae vero saepissime metu fulgurum inanescunt aut debilia pariunt aut certe vitiis diffluvnt abortivis.

87. capturas autem difficiles et periculosas et amplitudines pretiorum illa efficit ratio quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt.

88. quod genus gemmae etiam in Brittannici secessibus maris gigni legique licet dignitate dispari non ignoramus.

LIBER XXIV

I

1. Post exploratam alacritatem exercitus, uno parique ardore inpetrabilem principem superari non posse, deum usitato clamore testati, Iulianus summae rei finem inponendum maturius credens, extracta quiete nocturna itinerarium sonare lituos iubet, praestructisque omnibus, quae difficultates arduae belli poscebant, candente iam luce Assyrios fines ingressus celso praeter alios spiritu obequitans ordinibus aemulatione sui cunctos ad officia fortitudinis incendebat.

2. utque ductor usu et docilitate firmatus metuens, ne per locorum insolentiam insidiis caperetur occultis, agminibus incedere quadratis exorsus est. excursatores quidem quingentos et mille sensim praeire disposuit, qui cautius gradientes ex utroque latere itidemque a fronte, nequis repentinus inrueret, prospectabant. ipse vero medios pedites regens, quod erat totius roboris firmamentum, dextra legiones aliquas cum Nevitta supercilia fluminis praestringere iussit Euphratis. cornu vero laevum cum equitum copiis Arintheo tradidit et Ormizdae ducendum confertius per plana camporum et mollia. agmina vero postrema Dagalaifus cogebat et Victor, ultimusque omnium Osdruenae dux Secundinus.

3. deinde ut hostibus, si erupissent usquam, vel conspicantibus procul timorem multitudinis maioris incuteret, laxatis cuneis iumenta dilatavit et homines, ut decimo paene lapide postremi dispararentur a signiferis primis, quod arte mira saepe fecisse Pyrrhus ille rex dicitur Epirotes, oportunis in locis castra metandi armorumque speciem diffundendi ex industria vel attenuandi perquam scientissimus, ut ubi usu venisset plures aestimarentur aut pauci.

4. Sarcinas vero et calones et apparationem inbellem inpedimentorumque genus omne inter utrumque latus instituit procedentium ordinatim, nequa vi subita raperentur, ut saepe contigit, inprotecta. classis autem licet per flumen ferebatur adsiduis flexibus tortuosum, nec residere nec praecurrere sinebatur.

5. Emenso itaque itinere bidui prope civitatem venimus Duram desertam, marginibus amnis inpositam. in quo loco greges cervorum plures inventi sunt, quorum alii confixi missilibus, alii ponderibus elisi remorum ad satietatem omnes paverunt; pars maxima natatu adsueta veloci alveo penetrato incohibili cursu evasit ad solitudines notas.

6. Exin dierum quattuor itinere levi peracto vespera incedente cum expeditis mille inpositis navibus Lucillianus comes imperio principis mittitur Anathan munimentum expugnaturus, quod ut pleraque alia circumluitur fluentis Euphratis. et navibus, ut praeceptum est, per oportuna dispersis obsidebatur insula, nebulosa nocte obumbrante impetum clandestinum.

7. sed postquam advenit lux certa, aquatum quidam egressus visis subito hostibus ululabili clamore sublato excitos tumultuosis vocibus propugnatores armavit. et mox a specula quadam altissima explorato situ castrorum, quam ocissime cum duarum praesidio navium amnem supermeat imperator, pone sequentibus navigiis multis, quae obsidionales machinas advehebant.

217
{"b":"65212","o":1}