Литмир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A
Nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,
Atria Libertas tangere passa sua est.

Non enim viros doctos audio, qui haec ad λέσχην, sive conventum poetarum, ducunt. Palam libellus conqueritur, non receptum se in Bibliothecam Asinii, quae prima patuit, sive publicata est, doctis libris.

CAP. VI

Augusti, Octavia; itemque Palatina. Praefecti et custodes iis

Atque haec igitur sub Augusto prima Publica fuit: duae mox aliae, ab ipso. Prior, Octavia, quam sororis suae memoriae et nomini dedicavit. De ea Dio Cassius (Lib. XLIX) in actis anni DCCXXI: Augustus Porticus et Bibliothecas, a sororis nomine Octavias dictas, exstruxit. Etsi Plutarchus (In Marcello) tamen in ipsam Octaviam transscribere hoc opus videtur: Εὶς δε τιμὴν αὺτοῦ (Μαρκέλλου) καὶ μνήμην ̓Οκταβία μέν ἡ μήτηρ τὴν βιβλιοθήκην ἀνέθηκε, Καίσαρ δε θεατρόν, ἀναγράψας Μαρκέλου: In honorem ac memoriam defuncti Marcelli mater Octavia Bibliothecam dedicavit, Caesar Augustus Theatrum, Marcelli nomine inscriptum. Falli Plutarchum opinor: quia Dionis quidem notatio totis decem annis citerior est Marcelli morte. Atque addit, ex Dalmatarum manubiis opera ea structa, miro concursu, ut prima atque altera Bibliotheca genti Barbarae debeantur. De hac et Svetonius in Melisso Grammatico: Cito manumissus, Augusto etiam insinuatus est, quod eleganter curam ordinandarum Bibliothecarum in Octavia porticu suscepit. Nota, in ipsa Porticu fuisse. Quomodo? Superiore ejus parte, uti arbitror, tuto et decore, cum inferior ambulationi modo esset. De hac Ovidius item sensit (III Trist., eleg. I):

Altera templa peto, vicino juncta theatro,
Haec quoque erant pedibus non adeunda meis.

Nam et ab hac Bibliotheca spretum se libellus queritur et locum ubi fuerit, designat. Quem? Vicinum Theatro Marcelli. Nam quod Templa appellat, nihil est et Loca intellegit tantum, publico usui consecrata. Etsi in templis, aut juxta, saepe fuisse, alia ostendunt: sed hic tale non legi. Templa autem dicit, quia in hac Porticu lunonis aedes fuit et nobiles in ea statutae, quod Plinius dicet. Altera porro ab eodem Augusto Bibliotheca est, Palatina, a loco dicta, quia in ipso Palatio. Svetonius (Cap. XXIX): Templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitavit, quam fulmine ictam desiderari a Deo haruspices responderant. Additae Porticus, cum Bibliotheca Latina Graecaque. Id tactum anno Urbis DCCXXVI, ut ex Dionis (LIII) initio discas. Itaque temporum ordinem in Bibliothecis recensendis Ovidius secutus est, cum primo Asiniam, tum Octaviam, denique istam Palatinam sic adnumerat:

Inde timore pari gradibus sublimia celsis
Ducor ad intonsi candida templa Dei.
Signa peregrinis ubi sunt alterna columnis,
Belides, et stricto barbarus ense pater.
Quaeque viri docto veteres fecere novique
Pectore, lecturis inspicienda patent.
Quaerebam fratres, exceptis scilicet illis.
Quos suus optaret non genuisse pater.
Quaerentem frustra, custos, et sedibus illis
Praepositus, sancto jiussit abire loco.

Praeter alia, ostendit et Praepositum, sive Custodem huic loco fuisse, quem Svetonius facit C. Iulium Higinum. Is in Grammaticis celebris, praefuit, ut inquit, Palatinae Bibliothecae; nec eo secius plurimos docuit. Imo seorsim Graeca custodem suum habuit et Latina. In marmore prisco: ANTIOCHUS TI. CLAUDI. CAESARIS. A. BIBLIOTHECA. LATINA. APOLLINIS. In alio: C. IULIUS. FALYX. A. BIBLIOTHECA. GRAECA. PALAT. Et similes alibi inscriptiones. Hujus Bibliothecae meminit et Plinius (Lib. XXXVI, ca. XXVII): Videmus Appolinem, in Bibliotheca templi Augusti Thuscanicum, quinquaginta pedum a pollice. Etsi possis referre etiam ad Vespasiani Augusti Bibliothecam, quae in Pacis templo fuit. Apertius de Palatina, idem Plinius alibi (Lib. VII., ca. LVIII): Veteres Graecas litteras fuisse easdem paene, quae nunc sunt Latinae, indicio erit Delphica tabula antiqui aeris, quae est hodie in Palatio, dono Principum, Minervae dicata, in Bibliotheca. Hanc diutissime Romae mansisse, inducor credere verbis Io. Sarisberiensis, qui scribit (Lib. II. De nug. Cur.): Doctorem sanctissimum illum Gregorium, non modo Mathesim pepulisse ab Aula, sed ut traditur a majoribus, incendio dedisse probatae lectionis scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo. In quibus erant praecipua, quae caelestium mentem et superiorum oracula hominibus videbantur revelare. Notandum.

CAP. VII

Tiberii, Trajani, Vespasiani, item Capitolina, aliae ignotae

Ab Augusto igitur, artium ingeniorumque amantissimo Principe, duae istae fuerunt. Quid ab aliis? Aliae. Videtur enim certamen in hac re Principum fuisse, et velut contendisse de palma. Ecce Tiberius statim ab Augusto, in ipso Palatio etiam struxit, ea parte qua Viam Sacram spectat. Nam illic Tiberii domum fuisse, curiosi talium hodie autumant et in domo ejus haec locatur. Ab Agellio (Lib. XIII, cap. XVIII): Cum in domus Tiberianae Bibliotheca sederemus, ego et Apollinaris. A Vopisco item, qui (In Probo) usum se scribit libris e Bibliotheca Ulpia, item ex domo Tiberiana. Videtur et Vespasianus deinde struxisse, et adjunxisse templo Pacis. De qua Agellius (Lib. XVI, cap. VIII): Commentarium L. Aelii, qui Varronis magister fuit, studiose quasivimus, eumque in Pacis Bibliotheca repertum legimus. Meminitque et Galenus (De composit. medicamentorum. Lib. I): fuit item a Trajano alia. De qua etiam Agellius (II, cap. XXVII): Sedentibus forte nobis in Bibliotheca templi Trajani. Atque est eadem, quae a gentili Principis ejus nomine, Ulpia passim nominatur. Vopiscus (In Aureliano): Haec ego a gravibus viris comperi et in Ulpiae Bibliothecae libris relegi. Iterumque: Et si his contentus non fueris, lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos Ulpia tibi Bibliotheca, cum volueris, ministrabit. Hanc in foro Trajani initio fuisse, ubi Principis ejus alia opera, facile persuadeor, sed aevo mutasse et translatam in collem Viminalem, ad ornandas Diocletiani Thermas (an ab ipso Diocletiano ?) Vopiscus inducit. Usus sum, inquit, praecipue libris ex Bibliotheca Ulpia, aetate mea Thermis Diocletianis. Cum diserte de sua dicit, ostendit igitur, alia aetate aliter fuisse. Reperio et Capitolinam, in urbe, de qua Eusebius, in rebus Commodi Imperatoris: In Capitolium fulmen ruit et magna inflammatione facta. Bibliothecam et vicinas quasque aedes, concremavit. Uberius hoc ipsum ita Orosius (Lib. VII, cap. XVI): Flagitia regis poena urbis insequitur. Nam fulmine Capitolium ictum, ex quo facta inflammatio Bibliothecam illam, maiorum studio curaque compositam, aedesque alias iuxta sitas, rapaci turbine concremavit. Quis tamen ejus auctor? Adserere haud liceat, divinare libeat, Domitianum fuisse. Nam ille, servatus olim in Capitolio, templum ibi Princeps struxit: quid si et hanc Bibliothecam? Etsi nemo tradidit, qui nunc exstant, Svetonius hoc tantum de eo universe (Cap. XX): Bibliothecas incendio absumptas impensissime reparari curavit, exemplaribus undique petitis, missisque Alexandriam, qui describerent emedarentque. Ubi observas, etiamtunc illam Alexandrinam velut originem et matricem aliarum habitam et has corruptas ex ea iterum refectas et adornatas. Amplius, Principum studio ab interitu vindicatas, quod nisi fuisset, quomodo tam multae illae ad P. Victoris, id est Constantini aevum, venissent? Nam ille sic inter singularia urbis notat: Bibliothecae publicae, undetrigint, ex iis praecipuae duae, Palatina et Ulpia. Heu, quam etiam a memoria perierunt! Nam ex illis XXIX vix septem industria nostra indagare potuit et nomina saltem ab oblivione vindicare.

19
{"b":"574689","o":1}