Литмир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A

CAP I.

Bibliotheca et Libraria, quid? Reges veteres habuisse, atque illos Aegypti

Bibliotheca tria significat: Locum, Armarium, Libros. Graeca vox Latinis in usum etiam venit, et quamquam Librariam dicunt, tamen magis est ea voce tabernam capi, in qua venales libri exstant. Sed Bibliothecarum res vetus et, nisi fallor, cum ipsis litteris adinventa. Nam simul ac scire et sapere natum est, mox etiam scribere et istud esse cum fructu non potuit, nisi ut libri adservarentur et disponerentur, ad praesentium et posterorum usum. Privata primum ea cura et quisque sibi suisque struebat, postmodum Reges et Dynastae usurparunt, nec in usum solum, sed ambitionem aut splendorem. Sane multos congerere, vix fuit privati hominis aut census: cum tarda et impendiosa descriptio esset, donec utilissima haec Typographia rem in compendium misit. Qui primus Regum illustrem habuit (quod memoria servet) is fuit Osymanduas, Aegypti, qui inter alia operum praeclara, Sacram Bibliothecam struxit, et in eius fronte praescripsit ψυχῆς ἰατρεῖον ANIMI MEDICA OFFICINA. Ita Diodorus (Lib. I) et quanquam ille inter veteres Regum fuerit, non tamen dubito exemplum, si non ipsam rem, mansisse et in Aegypto Bibliothecas semper aliquas exinde exstitisse, idque in templis praecipue et sacerdotum cura. Multa argumento, tum et illud de Homero, quem Naucrates quidam (Eustat. in Praefat. Odyss.) plagii accusat et in Aegyptum cum venisset, libros repperisse Phantasiae faeminae, quae Iliadem atque Ulyessam scripserit et Memphi in templo deposuerit Vulcani. Homerum igitur vidisse, sibi adscripsisse, et edidisse. Quae in viro, opinor, falsa, rem tamen et morem firmant.

CAP. II

Alexandrina Bibliotheca, cui Philadelphus primus et praecipuus auctor. Varietas et numerus ibi librorum. Combusta et iterum instaurata

Sed reliquae ibi in obscuro sunt, Ptolomaei Philadelphi Regis in magna luce et laude fuit. Is Ptolomaei Lagi filius, secundus eo nomine et stirpe Aegypti regum, artium et ingeniorum cultor et, quod adhaerer, librorum. Itaque Alexandriae ingentem Bibliothecam composuit, instructione et exemplo Aristotelis adiutus, imo et ipsis ejus libris. Nam Aristoteles, ut post dicam, copia et dilectu insignem, Bibliothecam adornaverat. De qua Strabo (Lib. I): Αριστοτέλης προ͂τος, ὧν ἶσμεν, συναγγὼν βιβλία, καὶ διδάξας τοὺς ἐν Αἰγύπτω βασιλέας βιβλιοθήκης σύνταξιν: Aristoteles primus, quos norimus, collector librorum fuit et reges in Aegypto docuit Bibliothecae structuram. Quae tamen caute et cum sua in terpretatione legenda: nec enim vel primus omnino fuit et certe aevo anterior, docere Philadelphum hunc non potuit, nisi, ut dixi, exemplo Hoc fortasse verum, quod Athenaeo (Lib. I) scriptum. Aristotelem, Theophrasto libros reliquisse, hunc Neleo, a quo eos mercatus Ptolomaeus, cum iis quos Athenis et Rhodi coemerat, omnes in pulchram Alexandriam transferri curavit. Etsi alii tamen dissentiunt, ut in loco dicam. Sed Bibliothecam igitur ille undique, et omne genus libris, instruxit, etiam sacris et ex Iudaea petitis. Nam cum aures ejus fama tetigisset Hebraeae sapientiae, misit qui libros deposcerent et idoneos simul homines conduxit, qui in Graecam linguam verterent, communi omnium usui. Ea interpretatio est, quam Septuaginta, a numero scilicet qui operam dederunt, dicunt. Id evenisse anno ejus regni XVII, Epiphanius tradidit (De ponder. et mensur.), Olympiade CXXVII. Praeerat Bibliothecae, vir scriptis et factis illustris, Demetrius Phalereus, exsul a suis Athenis et quem rex benigne habitum ad haec et maiora ministeria admovit. Idemque a Chaldaeis, ab Aegyptiis, Romanis etiam libros petivit et pariter in linguam Graecam transfundi curavit. De quibus Georgium Cedrenum capio (Lib. XXII): Philadelphus libros Sacros, C haldaicos, Aegyptios et Romanos, aliosque diversilingues in Graecam omnes converti curavit, in universum ad centum millia voluminum, quae omnia in bibliothecis suis Alexandriae reposuit. Duo noto et curam peregrinos librios vertendi, utilem meo animo et vobis Principibus etiam nunc usurpandam et numerum librorum, grandem satis, sed non pro vero, si de universis capiamus. Quod abnuo et Cedreni mentem de conversis tantum esse arbitror, atque ipsos primogenios Graecos, longe superasse. Hoc alii scriptores dixerint, qui valde adaugent. Ut Seneca noster (De Tranquil., cap. IX): Quadringenta millia librorum Alexandriae arserunt, pulcherrimum regiae opulentiae monumentum. Sane pulcherrimum et supra gemmas omnes vel aurum, sed quanto pulchrius, si uberius? Nam nec is Senecae numerus ex vero satis et Septingenta millia redigendus. losephus doceat, qui (XII. Antiq. cap. II) tradit et Eusebius (De praepar., lib. VIII., ex Aristea): Demetrium (illum Praefectum, de quo dixi) aliquando interrogatum a Philadelpho, quot millia librorum iam haberet, respondisse, ducenta millia admodum, sed sperare brevi ad quingenta. Vides, quam auxerit, sed quanto magis postea, atque etiam alii Reges? Profecta ad Septingenta millia venerunt, Agellio disertim scribente (Lib. VI, cap. ult.): Ingens numerus librorum in Aegypto a Ptolomaeis regibus vel conquisitus (emptione) vel confectus (descriptione) est, ad millia ferme voluminum septingenta. Idem Ammianus, verbis statim dandis, idem Isidorus, sed emendandus: septuaginta millia librorum Alexandriae, Philadelfi temporibus, inventa sunt. Scribendum, inquam, septingenta. O, thesaurum, sed in re aeterna non aeternum! Nam totum hoc, quidquid fuit librorum, bello civili Pompeiano periit, cum Caesar in ipsa urbe Alexandria, bellum cum incolis gereret et tuitionis suae causa ignem in naves misisset, qui et vicina navalibus, ipsamque Bibliothecam comprehendit et absumpsit. Triste fatum et Caesari (etsi absque destinata culpa) pudendum! Itaque nec ipse in tertio Civilium, nec Hirtius deinde meminere, alii tamen; ut Plutarchus, Dio, etiam Livius, uti ex Seneca facile est haurire. Nam, post superiora illa verba, addit: Alius laudaverit, ut Livius, qui elegantiae regum curaeque egregium id opus ait fuisse. Sunt ipsa Livii verba, ubi de hoc incendio et justo elogio in rem et Reges. Sed de hoc tristi igne etiam Ammianus (Lib. XXII): Inter templa eminet Serapeum, in quo Bibliothecae fuerunt inaestimabiles et loquitur monumentorum veterum concinens fides, septingenta voluminum millia, Ptolomaeis regibus vigiliis intentis composita, bello Alexandrino, dum diripitur civitas, sub Dictatore Caesare conflagrasse. Ipse in direptione evenisse vult. Itemque Agellius (Lib. VI): Ea omnia volumina, inquit, bello priore Alexandrino (ad discrimen ejus, quod sub Antonio) dum diripitur civitas, non sponte neque opera consulta, sed a militibus forte auxiliariis incensa sunt. Excusat vero ipse non Caesarem tantum (quo quid librorum aut ingeniorum amantius?) sed Romanos milites et culpam hanc ad exteros auxiliares ablegat. Ceterum de direptione, non ita Plutarchus aut Dio, quos est videre. Hic igitur finis nobilis Bibliothecae, Olympiade CLXXXIII, cum vix CCXXIV. annos fuisset. Etsi revixit tamen, non eadem (qui id potuit?) sed consimilis et eodem loci, id est in Serapeo, collocanda. Auctor reparandi Cleopatra, illa amoribus Antonii famosa, quae ab eo in auspicium et velut fundementum operis impetravit Bibliothecam Attalicam sive Pergamenam. Itaque totam cum dono cepisset et transferri curasset, iterum adornata auctaque est et Christianorum etiam temporibus, in vita et fama fuit. Tertullianus (Apolog., cap. XVIII): Hodie, apud Serapeum, Ptolemaei Bibliothecae, cum ipsis Hebraicis litteris, exhibentur. Nota, apud Serapeum iterum fuisse, id est in ejus porticibus, atque id vicinum portui et navalibus, ex Strabone aliisque discas. Nota et Ptolomaei Bibliothecas dici, etsi non illae jam essent, sed consimiles et primogenii illi Hebraici libri, unaque LXX. Interpretatio, flamma periissent. Tamen ecce, tanta auctoritas et fides ab antiquo ejus Bibliothecae, ut Tertullianus gentiles eo advocet aut amandet. Credo stetisse, quamdiu ipsum Serapeum, immensae molis et stupendi artificii templum, quod Christiani denique, Theodosii majoris imperio, ut arcem superstitionis, demoliti a fundo sunt. Ecclesiasticis scriptoribus traditum et laudatum (Ruffin., II, cap. XXIII, itemque Socrates et Sozomen).

17
{"b":"574689","o":1}