Литмир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A

Deinde Theodericus de Elner terram Bilse totam deva[234]stabat, procedens cum exercitu suo vulgariter in Rusen-Brisik castrum in 4 miliaribus vastans, vocavitque commendatorem de Osterode et peregrinos, prefectum premittens cum 500, Johannem de Lewen, qui villas circum devastans, venit in obsidionem, inavisatis incolis. Multi tamen fugiunt in castrum, de quibus aliqui fuerunl occisi, alii captivati et omnino spoliati. Insequitur eciam ctim 100 hominibus. Alii quoque sequuntur eum preter postremam custodiam. Et obsedit domum Brisik commendator. Frater Theodericus huiusmodi cognoscens in terram non avisatam ordinat Prutenos, qui circum ad 4 miliaria earn vastabant et in nocte redeunt ad commendatorem Brandenburgensem non reversum. Postea tamen conveniunt Sed frater Theodoricus habito consilio convertit se et terram Karten vulgariter vastat et succendit. Similiter alias terras et trans flumen vulgariter Nar salubriter revertitur cum 400 captivis, pecoribus etc. multis.

Caput XXI

In 1378. anno reysa indicitur contra paganos, in qua marschalkus Gotfridus dictus et commendator magnus, frater Rothgerus capitanei; dux quoque de Lothringen cum militibus et pe[236]regrinis multis intererant et simul sub obedientia Marschalchi veniunt in terram Littow, in tres parcientes exercitum, premissis vexillis terras invadunt et in nocte conveniunt et procedentes multos occidunt paganorum usque in crastinum et tanc intrant villam Parlayn, in qua steterunt 2 diebus in bona custodia. Misit eciam Marschalkus commendatorem de Osterode et prefectum de Girdow, fratrem Johannem Franke, ut victualia custodirent, ne ab inimicis spoliarentur, velut factum est anno elapso. Et quia avisatus fuit ordo, marschalkus consultis preceptoribus eciam misit commendatorem de Balga ad custodiam victualium, que Lithwani vi auferre proponebant. Hii vero custodes ex sorte multos captivabant et occiderunt et pauci evaserunt de paganis. Marschalkus consultacione habita cum duce predicto, postquam 6 diebus etc. paganos molestassent, redeunt salvi in Prussiam.

Frater Wygandus de Beldersheym prefectus in Ynsterburg cum suis intrat infra Kawen villam Wynstekaym 1 miliare, nec profecit, quia avisatus populus erat.

Eodem anno dux Lupoldus de Austria cum multis, comes de Cle similiter erant in Prussia. Ad quorum vota Magister indixit exercitum; in quo personaliter ad honorem domino[238]rum et patrie profectum intererant et veniunt in Weduclen, qui cum ibidem paganos percepissent, premissis vexillis sancti Georgii, deinde ducis, omnes paganos occursitantes occiderunt, completis VI noctibus revertuntur ad Mimilam prope Gallanten et Tromen invenientes naves redeunt in Prussiam cum paucis captivis.

Eodem eciam anno frater Wigandus dictus contra paganos se vertit, intrans deserta in die sancti Martini causa rapine et captivavit quendam bayorem vocabulo Malden, meliorem provisorem regis Kynstud, cum 18 viris, qui proposuerant dampna inferre cristianis, quos indempnis duxit in Ynsterburg et hoc fecit cum 60 viris.

Ceterum precepto Magistri Marschalkus dictus cum multis venit in deserta prope Stagnum vulgariter Rynge dictum, ubi propter infirmitatem marschalkus revertitur, Theoderico de Elner, commendatore in Balga pro capitaneo ordinato, qui convertit se ad paganos, viclualia relinquens in flumine Anse, premisitque prefectores de Ynsterburg et Rastenburg ad explorandum castrum Perlam quo cum venissent, celeriter multos occidunt et capiunt in suburbio et in ponte, de quo eciam quidam frater cadens captivatus est; nichilominus alii processerunt; Lithwani vero se convertunt, verberibus et incendiis cupientes ire in Saltzeniken, noverunt quidem conductores errasse. Et intrant ter[240] ram Meiken et in 6 diebus devastant, deinde ascendunt Mimilam et cum salute intrant Prussiam.

In estate proxima Magister Wynricus cum preceptoribus suis circuivit terram usque ad Renum, navigio venit in castrum Johannis suscipiens victualia, descenditque usque ad flumen Nare et in Wisla per Poloniam et cum preceptoribus suis ascendit in Thorun.

Post penthecosten Kynstut finxit se infirmum in dolo: post breve tempus cum 500 venit prope Eckersberg et castrum impugnat non avisatum et incendio turbavit; unde Castrum incole exhibebant regi; prefectus eciam nomine Johannes Surbach dedit se captivum, quern pagani diis sacrificare voluerunt, quia ab eo multipliciter erant offensi; sed rex noluit et in eo laudavit huius modi acta et demum in patriam revertuntur inimici cristi.

Frater Gottfridus sepedictus obiit anno 1379. feria 5ta post Jacobi.

In hoc eciam anno frater Kun de Hattensteyn cum advocato Sambiensi, prefectis de Ynsterburg, de Girdow atque de Tapiow conveniunt in reysam et vastant terram vulgariter Arwisten, in qua multi sunt occisi et igne vastati, sanique cito reverunur.

[242] Interim dum esset in reysa Kun de Hattensteyn, eligitur in Marschalkum consilio Magistri Wynrici et preceptorum, qui novit paganos compescere. Quod eodem anno probavit. Suscepto officio suo cum attinenciis in terram Bersden non avisatam intravit, occidit, igne, rapinaque turbavit; de mane surgens properavit in antiquum Kaw supra Nergam, ubi stabat; et venit rumor, quomodo Kynstut in alia parte veniret. Qui optavit loqui cum Marschalko et conveniunt in Nerga, simul loquentes, donee marschalkus transmiserat commendatorem de Balga et Thomam Surwillen inerpretem; jussu regis ponitur schampnum tapetis stratum et interposuit se rex predictis, tractans ea, que hie non sunt notata. Interim exercitus disponit se et ad patriam venit cum salute.

De Prusia venit Episcopus Ermelensis, dominus Hinricus ad Cesarem Karolum; a quo Cesar querit, ubi sit Commendator Gunterus de Hoensteyn? et respondit episcopus: Est commendator in Brandenburg. Et Cesar: hie cum esset commendator in Swetza; tot et tanta exhibuit beneficia et favores, quod eciam nunquam delebuntur a memoria mea, ymmo paratus sum, ei exhibere favorem et honorem. Et Episcopus ait: Domine Cesar, unum munus poteritis ei dare, de quo multum gratularetur in vita nec melius optaret pro presenta, scilicet de reliquiis sancte Katharine [244] particulam. Rex ait: Particula est parva, quam habemus. Episcopus ad hec: Cum revertemini in Pragam, ex meritis sancte Katherine poterit augeri. Respondit Cesar: Cras dabimus responsum salva vita, dabimusque vobis particulam de reliquiis sancte Katherine, quam presentabitis fratri Gunthero de Hoensteyn in Prussia cum honore; quod et factum est per dictum Hinricum episcopum anno sequenti. Quo suscepto frater Gunterus ex corde iocundo gratulatur de tanto dono, quod cum gratiarum actione ex gratia Karoli Cesaris sibi misso suscepit, fecit fieri ymaginem de argento, auro superductam virginis Katherine cum lapidibus preciosis oxornatam; quam sibi elegerat in sponsam et amicam; ymagine sic ornata circumdato palio precioso sub pedibus iacebat Maxencius. Tandem frater Guntherus vocabat ad diem statutam Episcopos, preceptores et sacerdotes, qui in veneranda processione numero 220 sacerdotum dictam ymaginem cum reliquiis sic ornatam in honorem sancte Katherine per manus Episcopi Hinrici in Brandenburg est portata; inter quos eciam fuit Theodericus episcopus Sambiensis etc., in jubilo ibidem suscepta, missaque ad honorem virginis Katherine per Hinricum episcopum dictum celebrata est et populo notificatum, quomodo huiusmodi illo venisset. Completa missa dictus Episcopus cum processione solempniter et cantu tulit ad castrum in Capellam loco congruo ad hoc preparato.

[246] Caput XXII

Accidit post hec in estate, quod Kynstut cum copia venit vi prope Ynsterburg cum baioribus suis juxta Dorodisken, stacionem tenens, premittens quendam Grande vocabulo comductorem cum LX qui in terram Tammow inavisatam, ubi X captivavit, alii evaserunt. Et unus conductor, nomine Lappo, cum eis venit ad exercitum, qui interrogatus de disposition patrie, respondit: nemo scit de te, rex, aut de populo tuo; et properat rex in Ynsterburg, urens et vastans, ibique frater Frische est occisus; presenciam tamen cito cognoverunt paganorum, unde minora dampna fecerunt, quam sic fecissent. Frater Genod de Beldersheim erat presens, (et) quando exercitus reversus est.

56
{"b":"560139","o":1}