Литмир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A

In capifulo in Marienhurg anno 1377. 4o Kal. Decembr. in vigilia Andree frater Winricus Magister generalis statuit quedam festa colenda in terra, Ebriste et Dorotheam sc. et festum Marie sub duplici celebritate, ut crisitianis impetret coronam eternam.

Deinde frater Goffridus predictus marschatkus cum potenti exercitu in terram Kynstut properat prope Tracken plus quam cum 12000; divisusque est exercitus in 3 partes et contra Merkenpil, ubi multam congregant rapinam Ynsterburgensem; unc cum peregrinis accelerant contra castra, signanter contra notam domum in terra Tracken, ubi fit vastacio et succensio magna fugaque populi. Welaw opidum igne consumit preter terciam eius, quod cristiani fecerunt pro salute. Et in sortem re[222]gis; Algard, qui cum huiusmodi sentiret, vocat Marschalkum, commendatorem magnum, ut in honorem eius gustarent cibum atque potum suum. Atque cum eis Gunterus de Hoenstein, de Katzenelbogen comes Eberhardus multique alii nobiles, qui omnes curiam commendabant, post hec redeunt in Prussiam.

Post hec dux Albertus de Lotringen venit in Prussiam cum 70 Galeis. Ad cuius honorem reysa ordinatur. Cum Marschalko equitat dux etc. in terram paganorum et devastant et inde revertuntur.

Tandem frater Kun, commendator de Ragnita cum copia transit in Prevan, intrans terram in die sancti Johannis baptiste, in qua dormientes invenit et inavisatos; de Pervan pergit in Labunow intendens in Pedyn et in Arwist et cum potencia exercitus vertens se in Pastewyn et in via recta contra Eroglen et Perwaren inavisatas, invenitque 40 onusta plaustra, que accepit. Quo cum venisset, ante diliculum surrexit et processit vias directas, multos eciam tarn senes quam juvenes percussit, neminique pepercit. Pertransit eciam grande nemus in bona ordinacione longum 4 miliaribus et cum divina gratia salubriter reversus est cum suis.

[224] Alia reysa precepto Magistri per Marschalkum ordinatur cum fratribus, sc. Goffrido de Lynda multisque peregrinis et preceptoribus. Magnus quoque commendator Rudigerus de Elner potenter interfuit et tota potencia terre, omnes festinant contra paganos in Dyrsungen, prima nocte steterunt in Weygow, 2a in Simolisken, 3a prope Tracken, 4a in Rudemynne; de mane properant contra Wiliam. Rex loquitur cum marschalko in certis casibus, donee marsckalkus ei manum daret et statim ascendit pontem, preceptores comprimunt post eum cum Teutonis et rex indignanter ait Marschalko: Tibi soli prebui manum et alii eciam convenienter veniunt et addidit: unum preceptorem libenter viderem, sc. de Hoensteyn. Et marschalkus: est aput tugurium suum. Rex vero: volo ut mecum commedat; et Marschalkus: ordinabo hoc sub salvo conductu. Transiitque ad exercitum juxta aquam vulgariter Woke, ubi pernoctabant, vocatque fratrem de Hoenstein, qui ad votum regis venit ad castrum, ubi a rege honorifice est susceptus et letatur cum eo. Nocte rediit ad exercitum. Orto sole erectis vexillis cum clamore castrum Wille obsident, visumqne fuit paganis inhoneste actum. Нога vesperarum rex cum Marschalko laudato faciunt pacem. Rex vero preceptores vocat ad prandium, comitem Eberhardum et Theodericum de Katzenelbogen singulariter. Ultra hec rex dedit preceptoribus medonem cum pane sufficienter. Paxque stetit per noctem. Petiit tamen rex, quod dimitterent medietatem cicitatis, [226] in quo sibi complacere possent. Neglectum tamen fuit, quum medietatem cristiani exurebant; unde doluit marschalktis; quum predixerat eis. Pruteni enim voluntatem suam compleverunt, et steterunt in terra XI diebus et convertunt caput domum.

Wytant cum 500 processit et victualia eorum annichilat, et persequitur eos usque in Tammow, in quo magna esurie afflicti sunt cum equis suis; quidam enim in 6 diebus non viderunt panem etc.; tamen revertuntur domum cristiani ab hostibus suis.

Inter Pascha et Penthecosten Wigandus de Beldersheym prefectus in Tapiaw cum multis reysam facit super Mimilam, transmisitque duos, qui furantur 4 naves, quas celeriter transportabant. Aliud excogitat et misit fratrem Alff et prefectum de Ynsterburg in Wyrstekaym, quibus XXX. occurrunt, quos occidunt et captivant, quia villa inavisata erat et revertuntur.

Eodem empore Gottfridus de Lynda in terras circa Pastow pertransiens, earn usque Nergam una die vastando ad 4 miliaria. Altera pergit ad naves, in quibus victualia et arma habebant et in crastino pertransiens flumen Niwese et paganos ex utraque parte stantes occidit, plagat et in multis perturbat et revertitur adducentes Rutenos et paganos.

[228] Caput XX

Magister Livoniensis, senciens Rutenos in obsidione Plockow, congregata copia properabat illuc; sed Ruteni attediati tribus diebus ante eius adventum abcesserant, invadensque Rutenos, suos salvavit. Ruteni tandem occurrunt magistro in amicicia, ferentes munera preciosa et liberaliter distribuerunt eciam inter preceptores et fit unio inter partes, jurantque per crucem, quod de cetero Rutenos molestare non velint. Jurant quoque Ruteni per honorem, quod ordini velint adherere et placere. Magister cum suis sustulit famem et sitim 3 diebus in stacione, transiitque ad opidum Ploskow, ubi Ruteni a magistro petunt sibi regem dare; unde consilio preceptorum dedit eis Andream de Semine regio ortum in regem. Quo facto convertit se ad patriam cum preceptoribus suis, ad quam venerunt cum salute.

Post hec Gottfridus dictus marschalkus et frater Kun de Hattensteyn intrant terram Labune dictam vulgariter et avisatam non vastant earn, sed predantur rapina magna. Steterunt quoque juxta flumen Nergiam devasantes, descenderunt prope Nergam usque in Egullen incendiis etc. pertranseunt eciam Romaynen usque ad flumen Nowese, ubi invents navibus de terra pagano[230]rum se avertentes, tandem in terra Pastow incolas innumeris perturbant dampnis, educentes viros, mulieres et pueros, ve et merore afflictos et salvi redeunt domum.

Demum frater Gottfridus sepedictus cum parva potencia 4ta die ante carnisprivium intrat terram paganorum; sed tactus infirmitate commisit exercitum Theoderico commendatori de Balga, qui procedens in terram vastat et comburit, tercia die revertitur ad sua.

Ante predicta in die Scholastice Magister Lyvoniensis intrat terras Azarene, Medeniken et alias sex terras, quas penitus devastavit, in quibus nec una domus mansit intacta, 400 equos deducens de quadam equiricia, salubiterque est reversus, preter XXVI viros, quos perdiderat.

Ante carnisprivium frater Borghardus Mansvelt commendator de Osterode collecta copia intrat Russiam et diebus 2 et noctibus terram Camentz igne etc. devastabat plane, et preter occisos, 200 captivos cum totidem equis et 4 sexagenis Thaurorum domum deducens.

Consequenter eodem anno in die Penhecostes pagani in magna copia castrum Mimel funditus destruxerunt.

Deinde prima dominica post Petri et Pauli Schirgal rex, filius Algardis, cum XXX famulis venit in Prussiam et a magistra honorifice susceptus liberaliter dotatus; proposuit deinde vi[232]sitare regem Ungarie, tandem papam Urbanum; a quo si absotveretur a peccatis, fidem katholicam susciperet etc.

In estate proxima frater Kun commendator in Ragnita in die sancte Margarethe cum exercitu suo 4 terras igne etc. devastabant.

Authumpno frater Theodericus commendator de Balga feria 4a ant Dominici intrat Russiam, stetit juxta fluvium Nur dictum, prehabita cum fratribus consultacione, comple-vit propositum suum, Priske et Camentz devastando. Misit eciam fratrem Johannem Schonenvelt et Arnoldum de Burgen cum 100 in Drowitz et revertuntur in Melniken in profecium capitanei, qui omnibus suis precepit, ut in bona custodia vigilarent. Post hec in feria 5ta Theodericus de Elner pertransiit inavisatam terram Drogewitz in magna comitiva in obsidionem castri Melinken premisitque duos fratres et postea divertit se in terram Camentz in Russia, que juxta flumen Bug vastata est et revertitur prope Melinken castrum. Commendator eciam considerans fluvii quantitatem, equos suos transvadavit et venit domum.

55
{"b":"560139","o":1}