Литмир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A

18. Sed ita fortuna perfidi hominis ingenium corrupit, ut se durum atque inexorabilem praeberet, et egestis ex Astrachanensi urbe thesauris, ac direptis mercatorum civiumque fortunis, majori animo bellum capesseret. Nam et tune commeatus ipsi abunde suppetebat, et magna multitudo militum, quos nec timidos, neque ignavos collegerat, fiduciam faciebat; disciplina autem adeo in castris ejus obsoleverat, ut milites neque caedibus, nec stupris abstinerent, et onmia libidine atque audacia polluentes, foedis initiis multo foedissimum exitum significarent.

19. Nec cunctatus est Razinus, ut qui rebus suis festinatione consultum cuperet, et omni ope atque consilio niteretur, ut potentiam suam quam latissime propagaret. Itaque maturavit expeditionem et Zarizam reversus, primum duo navigia comparavit, et multa de se atque innocentia Tzarici haeredis, et bona causa Patriarchae locutus, hunc, sicuti antea commemoravi, dolum adhibuit, ut persuaderet, eos ab se in fidem acceptos, ac navibus, quas omnes viderent, impositos, atque contra Bojarorum injuries defenses vehi. Quibus rebus socios adjutoresque suos confirmavit, quo in eadem erga se voluntate permanerent; ceteros ad tale quid conjunctis animis audendum incitavit, obtestatus, ne signa relinquerent, qui signa sua secuti essent.

* Cum scenam hanc adornaret ductor perduellium Ratzinus, alteri navi rubrum aplustre habenti Tzaris, quern comminiscebatur, filium, alteri, quam nigrum sericum distinguebat, Patriarcham, qui fingebatur imposuit; ille rubro holoserico splendens originem duxit ex familia Petigorski Cyrcassorum Principum, quern injusto bello oppressum captumque, et omni potestate atque dignitate exutum, impio simulacro adhibuit: de Nikone non est, ut quid addamus.

20. Hoc vero demum futuri motus maxime terribilis classicum erat, rebus quippe jam in eum locum deductis, ut tumultus, cujus componendi ratio non apparebat, vel Tzaris, vel Razini exitio terminaretur. Qua conditione cum esset Ratzinus, ita nil honestum sperabat, ut quoque nil turpe desperaret, neque jure, sed impetu fretus, causam, quam minime honestam tuebatur, artibus nihilo melioribus perficiendam sibi esse duceret. Itaque Tzeremissorum Morduinorumque Tartarorum regiones longe atque late pervagatus, magnam turbam sibi adjunxit, ac terras gentesque nomini suo obnoxias reddidit. Sub hoc tempus afflicta Tzaricarum copiarum fortuna fuit, alii enim caesi, alii dilapsi sunt; nonnulliin castra perduellium transierunt. Perditis prope rebus in tempore adfuit Dux Baraetinsky, qui dissipatis conjuratorum cohortibus, ita repressit Razinum, ut ex acie saucius efferretur, nee multo post ob irritam urbis Symbirsky oppugnationem valde perturbaretur, cujus defensionem susceperat Johannes Bogdanowitz, vir strenuus, et nulla conditione adduci se passus ad dedendam urbem. Quod discrimen cum adiisset Razinus, paulo recedens, spatium suis colligendi dedit, et quia de summa rerum agebatur, eo laboravit, ut, quod instruct! acie consequi non poterat, per offensiones civium atque dissidia intestina effectum daret, et postquam ubique solitudinem fecerat, ad Im-perium Tzaricum, cui inhiabat, callide aditum communiret.

21. Dum haec cum multa solicitudine tyrannus cogitabat, hinc inde dimisit conductos exploratores, qui quae agerentur Moscuae, remmciarent, praeterea delegit perditissimos homines, qui ignoti terras Russicas obirent, tectis ignem, ubi possent, injecturi, cum ut inopia omnium rerum Tzarem in extremum periculum adduceret, turn ut hoc novae seditionis alimentum esset. Nusquam tune magis, quam Moscuae, trepidatum est, praecipue aula gravis metus causas habuit, ut quae tot damna data, et excitatos passim motus secreta aestimatione pensaret. Vix profecto credet posteritas, unum hominem tarn exiguo tempore tot provincias occupasse, totque regiones vastasse, ut ducentorum atque sexaginta milliarium Germanicorum spatio omnia conturbarentur.

* Earum regionum populator Ratzinus caedibus, incendiis, rapinis, crudelitate, suppliciis omnia foedavit. In commentariis rerum Russicarum reperi oppidaSaratoffiam, Samarol'fiam, Alatriam, Arsamas, pluresque alias, vicos item ad Volgam sitos, quorum nomina referre non attinet.

22. Cum iste rerum status esset, vocabantur in discrimen fortunae, vita, conjuges, liberi omnium, existimatio inprimis Procerum atque Tzaris honor; nam hoc ultimi discriminis tempus adventabat, ac documenta instabilis fortunae Tzari, et summa miscentis Razino praebebat. Vulgi studia Moscuae quoque diversa erant, pars discur-rere et tumultu laetari, pars incusso metu, prospicere impendens periculum et simul aversari coeperant; nonnulli oppresses se putabant, priusquam Razini tyrannide opprimerentur, magno sane calamitatis sensu, qui eo major erat, quod rescivissent, seditionis socios cum facibus in tecta urbis immissos, jam turn impotenti ira ac ulciscendi libidine aliquot incendia excitasse. Ipse pro cdmperto habeo, quam parum omnes ab exitio abfuerint, ii maxime, qui Tzaris consilia regebant, quippe in quos omnium factorum invidiam contulit Ratzinus, et plerosque dedi sibi postulavit, perituros una clade omnes, nisi eos virtus Dolgoruckae, quern ante alios ad caedem deposcebat, expeclivisset.

23. Quamobrem haec ratio disciplinae et legum firmandarum, inventa est, quae severitate poenarum continetur, et ad hujus gentis, quae lenitate atque indulgentia fere pejor sit, emendationem inprimis pertinebat. Mox accitae sunt copiae, et praesidium majori numero impositum, ne civitas Razino praeda fieret, neu annunciate ejus adventu, indefensa relinqueretur, ac metu perculsa, venienti portas aperiret, et viam aditumque muniret.

24. Quae consilia bene ac feliciter Imperatori atque purpuratis evenerunt, sive territo conscientia sceleris Razino, sive ut secures opportune atque utilitatis suae causa falleret: nam baud multo post certis conditionibus cum Tzare agere instituit, sed sero nimis, et postquam omnem gratiam consumpserat, ut vel postulata ejus, qui summam rerum ad se transferre coepisset, audire ingratum, expendere intutum, admittere exitiosum videretur.

25. Itaque copiis cum summo imperio praepositus est Dolgoruka, ut res turbatas componeret, et praelio cum Ratzino decertaret; si vinceret, laudem habiturum, sin vinceretur, sanguine suo his turbis, quarum invidia in ipsum conferebatur, parentaturum esse. Nee cessabat Dolgorucka, Russorum dux, et fortitudine prudentiaque sua fretus, omnia, quae necessaria sibi forent, tempestive circum-spiciebat, atque totis viribus seditiosis obviam profectus, in itinere quindecim milia, quibus Ratzinus imparem ductorem reliquerat, feliciter profligabat. Cum enim Razini rationes postularent, ut vires atque opem conjungeret, et praecaveret, ne dissidiarum causae essent, graviter errabat, quod, dum periculum moram non ferret, praesentia sua socios destituisset, atque amissa rei melius gerendae occasione voti sui non factus esset compos, turn quod ejus legiones inter se discordantes sine disciplina vagarentur, turn quod Cosacorum excita sedibus suis turba, cum ducem desideraret, baud arduo labore dissipari posset.

* Pleno nomine atque titulo Knes Jiirg Alexeiwitz Dolgorucka, qui postquam auspicatissimis initiis vim conjuratorum sustinuit, castris apud oppidum Arsamas positis, eo totus incubuit, ut primo quoque tempore factio Razini opprimeretur; nee eo secius commu-nem Russiae causam adjuvit, qui militaris Dolgoruckae imperii socius erat, Russi Occlonizam vocant, qui diversis congressibus, fortitudinem suam demonstravit, et conjuratos fudit, et providit, ne exercitus resque publica caperent detrimentum. Itaex commentariis actorum Russicorum didici.

26. Caeterum summa belli Russici duobus praeliis permissa est: alterum cum summa laude Cermanorum initum est apud oppidum Morasky, in quo Russi equidem terga vertere necesse habuissent, atque jam turn paulatim ex pugnae loco recedebant, nisi ipsis Germani equites subsidio venissent, et in confertissimam rebellium par-tem irruptione facta, ordinibusque eorum disturbatis, in fugam avertissent: occisorum numerus ingens fuit, et captivi quoque omnes trucidati; alterum prope oppidum Lysko commissum est, in quo omne robur rebellium cecidit, et non tarn exercitus, quam incondita turba pugnavit, hoc uno formidabilis, quod saluti suae desperasset. praeterquam enim quod horribilis edita est strages, ii quoque, qui vivi in potestatem victoris pervenerant, ad atrocissima supplicia reservati, perduellionis poenas dederunt: alii in crucem acti, alii telis confixi, multi immisso in femora harpagone, foedissime perie-runt; demum in nullos gravius consultum est, quam in Cosacos Mor-duinos, nisi quod et mulier quaedam igni cremata est, quod sacrum ordinem, in quern ascripta fuerat, habitu atque institute militari mutavisset. Reliquos, quos fuga abstulit, in suo quemque loco de-prehensum, crudelissima morte mactavit, aut si in solitudines dis-cessissent, fame necavit.

12
{"b":"108247","o":1}