Литмир - Электронная Библиотека
Содержание  
A
A

Tappiow; Magiserque Wygandus supra dictus et Schultecissa de Tappiow eum ad fontem baptismatis tenuerunt.

Tradimento huismodi facto cum captivis transiit in Wyllam, Regem quoque Jagel induxit; qui cum interrogaret eum, an Mergenburg posset vincere, (et) ait: tu habens terras et populum apporta bombardas etc. cito obtinebimus eum cum potencia nostra, et ait rex: forte magister invadet nos; et respondit: nec in uno mens valebii, et interim complebimus votuntatem nostram. Quidquid vero in et ante hanc domum factum est, sequitur. In feria 4ta in die sancti Mathei succenderunt earn. Mimilam armaverant, quod nemo poterat per eum transire. In prima tamen vespera factus est conflictus et ex utraque parte aliqui ceciderunt. Acceduntque ad castrum et commendator Hinricus de Cleen ad suos ait: quod videtur vobis de isto exercitu? et responderunt: plures pridem fuerunt nec obtinuerunt, sed quia Mimilam custodia armaverunt, grave erit nobis. Crastina die supervenit rex Schirgal cum copia magna et duabus machinis et multis vicibus iniciunt in castrum. Altera die Jagel et Wytaudt maiorem [306] machinam adductam erigunt, pro qua traditor equitaverat. Celeriterque trans Mimilam faciunt pontem cum propugnaculis, ceperuntque fossare contra domum, unus pro altero. Magister bombardarum de castro aptavit magnam bombardam, sagittans post machinam maiorem vacuo ictu, 2a vice tetigit et pendiculum eius quasi ovum est disfractum. Ex omni quoque parte cum pixibus invaserunt et multos occiderunt paganorum. Maior eciam machina in continenti instaurata est, sed frater Hermannus ut pridem earn confregit. Post hec fit concursus partium et VI Lithwani interempti sunt et in perniciem cristianorum septa et fossata sunt destructa et fuganfur pressura ad castrum. Postquam in obsidione stetissen НИ septimanas et multa exercicia bellica et agones explessent, Magister Hermannus ad foramen quoddam castri statuit bombardam contra paganos, qui eciam unam in oppositum ordinaverant et magistrum dictum in castro occiderunt ictu lapidis; Schirgal perturbatus alloquitur suos et invenit vicecommendatorem, qui multis ictibus et sorte predictam machinarum disrupit.

In dominica Marschalkus de Gotiswerder, ubi cum suis pernoctabat, misit commendatorem de Ragnita ad experiendum quomodo se haberent in castro. Qui petivit, unum aut plures fratres mittit, ut disceret, quod marschalco responderet; quod in castro letati sunt, sed supervacue. Miserunt quidem fratrem [308] Johannem de Strose, qui Marschalko dixit omnem castri habitudinem, quomodo multi fratres vulneribus afflicti invalidi essent ad protectionem; marschalcus melius sperabat fore. Adjunxitque frater: Si possets exercitum propellere de castro; et respondit: consiliari desuper volumus. Infirmos deposuerunt de castro et sanos in locum ordinaverunt cum duobus peregrinis, inter quos Johannes Buchholtz venit ad castrum. Interim dum marschalkus staret in loco dicto, vidit lapidem proici de machina et caput commendatoris amputari; frater de Lorche venit de castro Johannes Marschalcus vero dixit: se nolle quiescere, donee domum ab huiusmodi impugnacione absolvat, quod nec factum fuit. In absencia vero Marschalci pagani letantur et faciunt pontem in Mimila, cum duobus propugnaculis, duosque arietes, quibus sine intervallo impugnant castrum, quod nec quidem soli pacifice pransi sunt, parantque insidias, mittentes quendam Lithwanum, qui vicecommendatorem evocaret, dicentem: se habere uxorem et liberos in Ragnita, si placeret ut scriberet, quam diu domum servare posset et earn illuc portaret; litteram accepit regique presentavit; asantibus lecta est. quomodo ad 14 dies earn servare possent. Et placuit omnibus, circumdederunt earn impugnantes sagittis arietum et in die sancti Thome 84 sagittis huiusmodi hostiliter quassant inhabitantes. In 4ta die sequenti comportant pinum et ligna ad fossas sequentes et in dominica sequenti in diluculo sonitu buccinarum excitantur ad pugnam et hostiliter impugnant usque ad meridiem, unde tristes in castro; frater Stobus occiditur, fratri Techewitz detruncatum est crus [310] lapide et similiter multi in eo perierunt, vicecommendator projecius est in fossam: suburbium vicerant, cristiani vero intrant turrim, propugnaculis undique disjectis, nec domum inferius defendere ullo modo valuerunt. Consiliantur, an domum velint dare salvis animabus. Vicecommendator ascendit castrum prospiciens, debilis in brachiis et dorso, quern rex videns ait: Commendator da domum vel comburemus vos cum ea. Respondit: si volueritis nobis manum dare salva vita, captivi tamen vestri erimus sine репа. Rex ait: sic. Venientibus ad valvam, rex dedit manum vicecommendatori et aliis similiter. Lithwani ascendunt et quendam fratrem latitantem invenerunt et desuper eum ejecerunt et incautum quendam baiorem interemit; tempore tamen vivus manebat in tali casu, cui nomen Hinricus Swelborn. Promissa vero male servata fuerunt. Rex enim personam supplevit speculatoris amputans caput fratri Thegart; quidam eciam misere sunt occis; de fratribus. Sic tradimenta facta sunt de domibus Beyeren et Merienwerder. Commendator de Ragnita subjectus est et 55 fratres simul tradimentis sunt captivati de nobilibus ordinis fratribus.

Jussu Magistri Marschalcus convocato exercitu a. 1386. contra Lithwanos venit ad vadum quoddam, premittens aliquos ad [312] ad experiendum, quomodo amicus ordinis se habeat; huiusmodi vero virum mortuum invenerunt occasione regis Schiryal, reversique in occursum Marschalci et exercitus, exponunt omnia ibidem gesta et acta minus bona. In flumine vero Sudena matura previa meditacione se cum suis retrovertit.

Rex astucia inventa misit marschalko filium viri, quern occideret, ut perderet eum. Quern frater Walroder perdidit in continent. Rumor eciam oritur, quomodo rex misisset in omnem regionem suam et in Russiam, dicens: quomodo Marschalkus modo non haberet populum in terra sua, sed sepulti essent cum cutibus suis. Quo audito magister per totam Prussiam post reditum in vindictam predictorum, convocat exercitum, cum quo venit ad Nergam. lnvenitque Schirgal in vallo prope antiquam Kaw in custodia terre cum populo suo, stetitque in vallo domus cum innumeris bombardis et telis ordinatis in exercitum Magistri, vadum cum constipaverat, super quo multum sperabat, invasitque exercitum Magistri cum sagittis bombardarum; unde Magister misit fratrem Rumpenheym, commendatorem de Ragnita, fratrem Johannem de Lorche, advocatum Sambiensem et fratrem Alff, qui eciam ante tempora in agoniis multis paganos molestaverat. Qui processerunt. Nunc concludit hoc cronica, sed dat premissus sermo confictus uti in brevi intellexi; imo postpono eum et reincipio subsequentem.

[314] Anno 1387. per Marschalkum convocatur reysa magna contra paganos. Frater Conradus Walroder transiit in Lithwamam castrum Meyschegallen incinerans ad fundamentum, 1340 captivos deducens de eo in Prussiam, preter eos, qui in igne perierant.

Reyse quedam edicte in hyeme erant, sed non consumate propter aur intemperiem, que quidem proptrer peregrinos erant mandate. Multa quidem ad detractionis opprobrium evitandum attemptantur, quae ut sic non fierent, licet non semper habeant finem adoptatum. Quilibet enim habet sensum suum. Pagani raro bonum faciunt post, sigillo Wytaudi falsificato sicut et parentum suorum.

Caput XXVII

Anno 1388. Magister et preceptores statuunt reysam frater Engelhart Rawe Marschalkus, et magnus commendator [316] intrant Lithwaniam, terram Romanye per pratum ad castrum Wyssewalde obsidendum, in quo dux Schirgal tunc temporis manebat, qui cum bombarda contra cristianos ordinata multos occiderat; quare exercitus retrocessit ad locum, quo non poterat tangi. Marschalcus in primo sompno excogitavit et totus exercitus processit in castrum Wilkenberg. Pagani exercitum videntes, soli castrum combusserunt. Quo comperto, Schirgal venit ad Nergam, ubi ut optavit cum marschalco tractatum habuit et cum commendatore magno, demum exercitus in reditu multa dampna incendio et predacione fecerat. Wytaudus vero visus est in campis et cristiani convertunt se ad naves et ad patriam.

61
{"b":"560138","o":1}