10. His diebus, quibus Langobardi Italiam invaserunt, Francorum regnum, mortuo iam eorum rege Clothario, eius filii quadrifarie regebant divisum. Primusque ex his Aripertus sedem habebat apud Parisios. Secundus vero Gunthramnus civitati praesidebat Aurelianensi. Tertius quoque Hilpericus cathedram habebat apud Sessionas in loco Chlotharii patris sui. Quartus nihilominus Sigibertus apud urbem regnabat Metensem.
Hoc etiam tempore Romanam Ecclesiam vir sanctissimus Benedictus papa regebat.
Aquileiensi quoque civitati eiusque populis beatus Paulus patriarcha praeerat. Qui Langobardorum barbariem metuens, ex Aquileia ad Gradus insulam confugit secumque omnem suae thesaurum ecclesiae deportavit.
Hoc anno superiori hieme tanta nix in planitie cecidit, quanta in summis Alpibus cadere solet; sequenti vero aestate tanta fertilitas extitit, quanta nulla aetas adseveratur meminisse.
Eo quoque tempore comperta Hunni, qui et Avares, morte Clotharii regis, super Sigibertum eius filium inruunt. Quibus ille in Turingia occurrens, eos iuxta Albem fluvium potentissime superavit, eisdemque petentibus pacem dedit. Huic Sigiberto de Hispaniis adveniens Brunichildis matrimonio iuncta est, de qua ille filium Childebertum nomine suscepit. Rursumque Avares cum Sigiberto in locis ubi et prius pugnantes, Francorum proterentes exercitum, victoriam sunt adepti.
11. Narsis vero de Campania Romam regressus, ibidem non post multum tempus ex hac luce subtractus est. Cuius corpus positum in locello plumbeo, cum omnibus eius divitiis Constantinopolim est perlatum.
Конец ознакомительного фрагмента.
Текст предоставлен ООО «ЛитРес».
Прочитайте эту книгу целиком, купив полную легальную версию на ЛитРес.
Безопасно оплатить книгу можно банковской картой Visa, MasterCard, Maestro, со счета мобильного телефона, с платежного терминала, в салоне МТС или Связной, через PayPal, WebMoney, Яндекс.Деньги, QIWI Кошелек, бонусными картами или другим удобным Вам способом.